Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 40

Sicut enim fuit Jonas.Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam.Tribus diebus.More antiquorum, qui diem cum nocte praecedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur.Mystice.Tres dies,tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.
(* Traductions européennes)